|  |



. IX, . 8

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).
  • 8. (7) 20 , , , , , , , , , 40. , , . : , , , , , , , , , .
  • 21 , , , . , , , , - .
  • 22   , 10 . , , . , , , . , , , , .
  • 23 , , , , 41. , , : , 42.
  • (8) 24   , , , , . , , , , , .
  • 25 , 43, , . , , , ,   , , , 44, ,  , , , , , . , , , , , .
  • 26 , 45, , , , , 46 , , , , , . , , , ; . , , , .
  • 27 , 47, , , ; , . , 48, , , , , , .
  • 28 , 49, 50. : 51 52; , 53, , , , , , , .
  • (9) 29 , 54, , , . , , , , , , . , , , .
  • 30 ,  , , , ,  , , , , , ; , .
  • 31 , , ; . . ; , , .
  • 32 , , , , , , , ; , , . , . , , , , , , , , .
  • (10) 33 55 , , , . , : 56 , , , , , 57. , - , , , .
  • 8. (7) [20] Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.
  • [21] vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate.
  • [22] adolescunt celeriter, X annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.
  • [23] lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
  • (8) [24] Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela.
  • [25] Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani et Flavi Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.
  • [26] alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diarruti simili modo ex hominum manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut apparuit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestatum in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem eius conpulerunt.
  • [27] ante haec similia de puero in Iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse.
  • [28] hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus pervectum.
  • (9) [29] Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata aestus reciprocatione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant.
  • [30] quod ubi animadvertere piscantes concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida totusque populus e litore quanto potest clamore conciet simonem in spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonum flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare properant.
  • [31] apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae. opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam differunt.
  • [32] opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e vino satiantur.
  • (10) [33] Quae de eodem genere piscandi in Iasio sinu Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultro neque inclamati praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quaeque cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit multitudo maestitia quadam, quae posset intellegi, miserationem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.


  • 40 , , (κάτω γὰρ τὸ στόμα ἔχουσιν).
  • 41 , , , , (οὐκ ἀπολελυμένην). ( . II. 6. 1; IV. 9. 4).
  • 42  Simo simus  . . , , , , (lascivum Nerei pecus).
  • 43 , ,   .
  • 44, ( 7464  8 . . .)  , , , ; (35 . . .  30- . .)  ;   I . . .
  • 45   , . .
  • 46  .
  • 47  .
  • 48  , .
  • 49 (372287 . . .)  , , .
  • 50  ().
  • 51  , .
  • 52  , . .
  • 53  - (VIIVI . . .). (625585 . . .). . , (), , , . V . . . II . . . (. . I. 2324; . . III. 25. 7).
  • 54  , . (). , , , 70- . . [25. . 106].
  • 55,   (. 7577 . . .).
  • 56  - .
  • 57 (IX. 35).
  • 1260010319 1327002061 1327008013 1327009009 1327009010 1327009011