|  |



. IX, . 16

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

16. (22) 55 , . - , , , , , , ,   87.

(23) 56 . , , , , . , , . : . , , . , , , , , . , : ; , - , , 88.

(24) 57 89, , , , , , , , . . , ( ), , , , , , , . , , , , , .

(25) 58, , , , , , , . , , , . , . , , , , 90.

16. (22) [55] Sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto piscis e mari ad pedes eius exilivit, quo argumento vates respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio tanta erat navalis rei gloria, sub pedibus Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.

(23) [56] Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies, set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.

(24) [57] Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.

(25) [58] Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in mari accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet. alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.


  • 87 36 . . ., , , . , , (. 96). , , , , , (. . . V. 100). , , (. . 16. 2). [, . . , (). .  . . ]
  • 88 ,   (V. 4. 2); , (IV. 11. 4; VI. 12. 1); (IX. 3. 1); (VIII. 20. 10); (VIII. 15. 5); (VIII. 17. 4); (VIII. 20. 6.); (VIII. 20. 3).
  • 89. . . VIII. 126.
  • 90. . . . VIII. 17. 4.
  • 1327008047 1327008011 1327002002 1327009017 1327009018 1327009019