|  |



. IX, . 17

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

17. (26) 59 , -, , . , , , , , , , 91.

(27) 60 92, , , , , , . 93.

(28) 61, 94 95, . , . , , , , . , , .

(29) 62   , , 96 , ; 97; 98. 99, , , , . 63 , ; , , , , . ,   , , , 100 101.

(30) 64 , , , , 102. 103, , . , ; , , , , . . 65 , , , , . , , . . , , , 104. ; 105. 66 , , , , - , , 106. 107, , , 108, , , .

(31) 67 109 , , 8000   , 110. , , 111, , , ; , ; , , , .

17. (26) [59] Mugilum natura ridetur in metu capite abscondito totos se occultari credentium. isdem tam incauta salacitas, ut in Phoenice et in Narbonensi provincia coitus tempore e vivariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eademque linea retractum feminae sequantur ad litus rursusque feminam mares partus tempore.

(27) [60] Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra quam in nando meant, nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit rarus inventu. quidam eum elopem vocant.

(28) [61] Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere. luporum laudatissimi qui appellantur lanati a candore mollitiaque carnis. asellorum duo genera, callariae minores et bacchi, qui non nisi in alto capiuntur, ideo praelati prioribus. at in lupis in amne capti praeferuntur.

(29) [62] Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium dicitur ruminare herbisque vesci atque non aliis piscibus, Carpathio maxime mari frequens. promunturium Troadis Lectum numquam sponte transit. inde advectos Tiberio Claudio principe Optatus e libertis eius praefectus classis inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit, quinquennio fere cura adhibita, ut capti redderentur mari. [63] postea frequentes inveniuntur Italiae litore, non antea ibi capti, admovetque sibi gula sapores piscibus satis et novum incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves Romae parere miretur. proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat.

(30) [64] Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant; [65] hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium sapiunt. nomen iis Fenestella a colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens fetura apparet. [66] mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. M. Apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo nam ea quoque res cognomen invenit necari eos praecellens putavit atque e iecore eorum allecem excogitare.

(31) [67] Provocavit id enim est facilius dixisse quam quis vicerit Asinius Celer e consularibus hoc pisce prodigos omnes Gaio principe unum mercatus HS VIII mullum. quae reputatio aufert traversum animum ad contemplationem eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris quam equos quiritabant. at nunc coci trium horum pretiis parantur et coquorum pisces, nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris quam qui peritissime censum domini mergit.


  • 91   (. . VIII. 2. 3). , (. . V. 4. 6), , , (. .  29).
  • 92 .: . . III. 16.
  • 93 (. . XXXII. 153) . -, [27. . 4547].
  • 94 (10932 . . .)  . .
  • 95, (. 10543 . . .)  , .
  • 96 ,   , , (. . II. 12. 13; VIII. 4. 1; VIII. 4. 4; . III. 14). , , , (. . XI. 162).
  • 97   . , .
  • 98  .
  • 99 () (III. 16. 10). ,   , 52 . . . , , ( . X. 6318 (. 627); III (. 844)).
  • 100   . .
  • 101  , , , , 15 . . .  .
  • 102 , , , ( . VIII. 17).
  • 103   .
  • 104  - I . . .
  • 105 ,   .  162 (. . . . V. 9. 1).
  • 106 , - , , (. . III, 18, 5).
  • 107   . . : . . IV. 142; 160; X. 455.
  • 108   (γάρον)  . , (. . XXXI. 93). (. 95, 25).
  • 109   I . . . .
  • 110 : , , , . , , , (. III. 16. 9).  64 , (8 7 .). , 6 . : 1300 4 (. X. 31); 5 . 4,5 (. . 95); 6 . (. IV. 15); 30 . (. . 34).
  • 111 , (. . XI. 2. 5).
  • 1327004023 1327004021 1327004010 1327009018 1327009019 1327009020

    , .