|  |



. IX, . 36

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).
  • 36. 125 163. , , . , , - . , , .
  • 126 , , , , ; . , , , . , , , , , , , .
  • 127 164,   ,   . , , , , , , 165. - , ? , - .
  • 128 , , , . , ; , . , : .
  • (61) 129 , . , , , , , , .
  • 130 , ( , - ):   , , , , ; , , , , . , , , , , ; -, , . , , , 166.
  • 36. [125] Purpurae vivunt annis plurimum septenis. latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus.
  • [126] liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquum corpus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes.
  • [127] Tyri praecipuus hic Asiae, Meninge Africae et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. fasces huic securesque Romanae viam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali miscetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania. sed unde conchyliis pretia, quis virus grave in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari?
  • [128] Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.
  • (61) [129] Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio vitae suae calleant.
  • [130] concharum ad purpuras et conchylia eadem enim est materia, sed distat temperamento duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur unde et causa nomini, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem, quot habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.


  • 163 (. . V. 13).
  • 164 , (- ) ,   , , , , [29. . 212213].
  • 165 , , , , , . - . (toga praetexta) 16 . , , toga praetexta mulleus  ,     . , .
  • 166 , , , , . , , Murex brandaris, Murex trunculus, Purpura haemastoma [29. . 209210]. , , -, Murex brandaris,   Purpura haemastoma.
  • 1327008028 1260010310 1260010311 1327009037 1327009038 1327009039