|  |



. IX, . 35

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

35. 105 , , ?! , , , , , , , . , ? , , , ? , ! ? , , , , , 153.

(54) 106 , . , , , . , . 154 , , , . , , .

107 . , , , , , , , , , , . , ; , ; , . , , : , ; 108 , ; , - ; , , , , ; . , , , ; . 109 , , , . , , , , . , , , , - , , . , , . , , , , , . , . , , , .

(55) 110 , , , , , - , , , ; , , ́ , , , . 111 , , , , , . , , , , , ; ,   .

(56) 112 , - . , , , ,   , , , , (), , , , , , , , margarita. 113 : , , , , ; , , . , exaluminatus ( ). . , , . 114 , , , , , (), , ; , ,   . , , , . , 155.

115 , , , mya. , pina, , , - . , , , , , , , , . . , , , , . , , , , , . , , .

(57) 116 , . , , , ; , , , , , , . , , -, . , , , , , 156.

(58) 117 , , , - , , , , , , , , , , . , , , , , , , . 118 , , , , ,  , !157 - , 158, , , , , , ; , , , , ? 119 . , , - ; 159, , . , , , , , , , , , . 120 , , , . , , , , , , , , , , . , , , , , , , , . , , , , 160. 121   , . , , , , , . , , , , , 161. , , , , , , .

(59) 122 , . , , , 162 , , - , ; - , , , , , , , .

123 , , , , . , , .

(60) 124, ; , , ; , , ,     , .

35. [105] sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conchylia, margaritas! parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a feminis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus, quid undis fluctibusque cum vellere? non recte recipit haec nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta ventri cum eo societas: quid tergori? parum est, nisi qui vescimur periculis etiam vestiamur? adeo per totum corpus anima hominis quaesita maxime placent.

(54) [106] Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus. atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae. praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri.

[107] Origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum. [108] si tempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit. itaque et purgantur a peritis. [109] miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.

(55) [110] Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in alto quoque comitantibus marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur. [111] quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones, decidere in ima.

(56) [112] Vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare. dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne apud barbaros quidem, inventores rei eius, aliud quam margaritae. [113] et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis, in Indico specularium lapidum squamas adsimulant, alias magnitudine praecellentes. summa laus coloris est exaluminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes. [114] hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes. quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est.

[115] In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem laudati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. meliores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae maritimis. Alexander polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque expirare.

(57) [116] Firmum corpus esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis scripulis excessere. in Britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit intellegi.

(58) [117] Lolliam Paulinam, quae fuit Gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite, crinibus [spira], auribus, collo [monilibus], digitis. quae summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae. [118] hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a Gaio Caesare Augusti filio venenum biberet, ut neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur ad lucernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulierculam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit? [119] nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam. [120] cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit. [121] gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L. Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena. (59) [122] non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat Antonius paene histrioni comparatus, et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati, quidnam saperent margaritae. atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones convivis quoque absorbendos dedit.

[123] Romae in promiscuum ac frequentem usum venisse Alexandria in dicionem redacta, primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas et viles Fenestella tradit, manifesto errore, cum Aelius Stilo circa Iugurthinum bellum unionum nomen inponi cum maxime grandibus margaritis prodat.

(60) [124] Et hoc tamen aeternae prope possessionis est; sequitur heredem, in mancipatum venit ut praedium aliquod: conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene et margaritis pretia fecit.


  • 153 , .
  • 154  (. . . VI. 72, 81, 110).
  • 155 I . . ., (   61 . . .) (. . . XXXIII. 1). , (. . 43).
  • 156 , , (. 47).
  • 157 ( ) , , ; , . , . , , , (, 12), (. III. 48), (II. 97; II. 102). , ,   , , , .
  • 158   III . . ., .
  • 159 VII (6930 . . .)  , ; (8330 . . .)  , , , .
  • 160 ( . VIII. 3, 19).
  • 161 (30 . . .).
  • 162 , (I . . .), , , (. II. 3. 239).
  • 1327002107 1327004006 1327004007 1327009036 1327009037 1327009038