|  |



. IX, . 42

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).
  • 42. (66) 142 . , , , , ;   , ,   , , . , , , . , , , . - , , . , , , , .
  • (67) 143 , , . , , , , , . ( , .) , 178. , , , .
  • 144 , , . , , . , , , , .
  • 42. (66) [142] Concharum generis et pina est. nascitur in limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem pinoteren vocant, alii pinophylacem; is est squilla parva, aliubi cancer dapis adsectator. pandit se pina, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. adsultant illi protinus et, ubi licentia audacia crevit, implent eam. hoc tempus speculatus index morsu levi significat. illa conpressu quicquid inclusit exanimat partemque socio tribuit.
  • (67) [143] Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. novit torpedo vim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat, piscium qui securi supernatantes obtorpuere corripiens. huius iecori teneritas nulla praefertur. nec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix vocatur. eminentia sub oculis cornicula turbato limo exerit, adsultantibus pisciculis praetrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat.
  • [144] simili modo squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae. nam pastinaca latrocinatur ex occulto transeuntes radio, quod telum est ei, figens. argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium habentes in ventre reperiuntur.


  • 178 (. . IX. 15. 1), , , ,   . [27. . 139].
  • 1327002027 1327002024 1327002020 1327009043 1327009044 1327009045