|  |



. IX, . 51

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

51. 158 , , , . , , , , ; ; , , , ; 184. , , , , , . 159 , , . , , , , , .   , , , , , ,   , .

160 : , , , ,   ,   ; , , ; , , ,   , , , , , , , . , , . ; , . 161 , , , , , 185. 162 , , , ,   , , ; . , ,   ,   ,   , , , , ; ́ , , ,   , , ,   ,   ,   . , ; . 163 , , , , , , , , ; , , . 164 , , . , . , , . , , . , ; .

(75) 165 ; , , , , . . , . , , , . , .

(76) 166 -   . , , . , , , , .

51. [158] Piscium ova in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani piscium, quibus cauda non est . . . aculeatique, et testudines in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus adnexo, saepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes; ore et pariunt. sed polypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis ut canes, item locustae et squillae, cancri ore. [159] ranae superveniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente, posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat. [160] et mituli, pectines sponte naturae in harenosis proveniunt; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore, sicut acescente umore culices; apua spuma maris incalescente, cum admissus est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. anguillae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio. [161] piscium diversa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit. [162] quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, vere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina bis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squali circa aequinoctium, molles vere, saepia omnibus mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt. [163] polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant cavo capitis quo praegnantes tulere; excludunt L die, e quibus multa propter numerum intercidunt. [164] locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa atque ita incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno tempore nascuntur.

(75) [165] Torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque intra se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilaginea appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit.

(76) [166] Acus sive belone unus piscium dehiscente propter multitudinem utero parit. a partu coalescit vulnus, quod et in caecis serpentibus tradunt. mus marinus in terra scrobe effosso parit ova et rursus obruit terra, tricensimo die refossa aperit fetumque in aquam ducit.


  • 184 (V. 5. 1) , , , τὸν μυκτῆρα, , ,   [27. . 163164].
  • 185ῥινόβατος ( ῥίνη  βάτος  ). (. . VI. 10. 10), .   (Raja rhinobatus) [27. . 93]. Ē , [29. . 222].
  • 1327002095 1327002097 1327008039 1327009052 1327009053 1327009054