|  |



. IX, . 54

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

54. (79) 168 , , , , - , - ,   , , ; , , . , , - , , 169- 187, , , , - , . , . ,   , , , , , , .

(80) 170 , , . , , , , , 188. .

54. (79) [168] Ostrearum vivaria primus omnium Sergius Orata invenit in Baiano aetate L. Crassi oratoris ante Marsicum bellum, nec gulae causa, sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensiles invenerit balineas, ita mangonicatas villas subinde vendendo. is primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit, quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora, [169] sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes, rhombus Ravennae, murena in Sicilia, elops Rhodi, et alia genera similiter, ne culinarum censura peragatur. nondum Britannica serviebant litora, cum Orata Lucrina nobilitabat. postea visum tanti in extremam Italiam petere Brundisium ostreas, ac, ne lis esset inter duos sapores, nuper excogitatum famem longae advectionis a Brundisio conpascere in Lucrino.

(80) [170] Eadem aetate prior Licinius Murena reliquorum piscium vivaria invenit, cuius deinde exemplum nobilitas secuta est Philippi, Hortensi. Lucullus exciso etiam monte iuxta Neapolim maiore inpendio quam villam exaedificaverat euripum et maria admisit, qua de causa Magnus Pompeius Xerxen togatum eum appellabat. |XL| HS e piscina ea defuncto illo veniere pisces.


  • 187 - (), : (III. 16); . . II. 2. 31; . , VIII. 16. ,   .
  • 188 (10656 . . .) ( . II. 33. 4) (. 33. 3). , V . . ., , , - .
  • 1327009044 1327002060 1327008047 1327009055 1327009056 1327009057