|  |



. IX, . 59

: . . 1: . . , , 1995. . 141190.
. . .
: C. Plinius Secundus. Naturalis historia / Ed. Mayhoff. Lipsiae, 1897; Pliny the Elder. Natural history / Ed. Rackham. L., 1940. Vol. 3; Pline lAncien. Histoire naturelle / Ed. E. de Saint-Denis. P., 1955.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

59. (85) 180 , 195. , , , , ; . , , . , , , - , . , , . 181 , ; , . , , , , , , . , , , , , , , , , , , , , . 182 , , , . , - , , , -, , , , , , , , . , , , , , , , , , , , . , , .

59. (85) [180] Nec de anthia pisce sileri convenit quae plerosque adverto credidisse. Chelidonias insulas diximus Asiae scopulosi maris ante promunturium Tauri sitas; ibi frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. quicquid vero mutetur, suspecta fraus praedae est, cavetque quod timuit. cum id saepe factum est, unus aliquande consuetudine invitatus anthias escam adpetit. [181] notatur hic intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. tandem et aliquos invenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis quibusque adsuetis piscatorem agnoscere et e manu cibum rapere. tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus hamum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat. [182] conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro in reliquum grege. ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto cepisse malefica voluntate; agnitum in macello socio, cuius iniuria erat, et damni formulam editam condemnatumque addit Mucianus aestimata lite. iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in dorso serratas habent, lineam secare traduntur, eo qui teneatur extendente, ut praecidi possit. at inter sargos ipse qui tenetur ad scopulos lineam terit.


  • 195 . . - [27. . 57].
  • 1327009031 1327009030 1260010201 1327009060 1327009061 1327009062

    , .