|  |



I, . 54

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

54. (1) . , , - ,   , , , , , . (2) , ;     , . (3) , , , , . (4) , , , , - , .

(5) , , , , ,  , , . (6) .58 , , , , , , , , , , , . (7) , , , , , , , : - , - - . (8) , , , . , ,   . (9) ,   , ,  . , , , , . (10) , , , , .

54. inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. [2] ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. [3] ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. [4] Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.

[5] itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus publice Gabiis posset, ei dii dedissent. [6] huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequenti nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. [7] interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse. [8] sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. [9] multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. [10] largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

1327002021 1327002022 1327002023 1364000155 1364000156 1364000157

, .