|  |



I, . 56

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

56. (1) , , , . , , , , , (2) , , , , : 157  , . . (3) , , , , , , , 158, .

(4) : . , , 159. (5) 160 , , . (6) , , , . . (7) 161, , , . , , , , , : ,   ;   , . (8) , ,   , .60 . (9) , , , , , , ,  .

(10) , , . , , 162: , , , . (11) , , , , , . (12) , , , , ,   . (13) , .

56. intentus perficiendo templo fabris undique ex Etruria accitis non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe. qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis, quam postquam [2] et ad alia ut specie minora sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam; quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit. [3] his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.

haec agenti portentum terribile visum: [4] anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis inplevit curis. [5] itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit; [6] neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam misit. [7] Titus et Arruns profecti. comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius simulationem induerat. is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse, ubi in iure parum praesidii esset. [8] ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua. [9] is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. [10] quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. ex infimo specu vocem redditam ferunt: imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit. [11] Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se, uter prior, cum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. [12] Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset. [13] reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.


  • 157 (Cloaca Maxima) , - . , .
  • 158 (, 55  ), 495 . . ., , , ( ).   , 100  . 393 . . . , , . , , - .
  • 159 .
  • 160 , . , , . , , , , , , .
  • 161   , , . , , , -, .
  • 162 () , . .
  • 1327002021 1327002022 1327002023 1364000157 1364000158 1364000159

    , .