|  |



I, . 55

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

55. (1) , . ,   , : , . (2) , , , , , . (3) , , . : , 155 . (4) : , , , , , , . (5) , : , , . (6) ,   , , , .59 . (7) , , , , . (8) , , , , , (9) 156, ,   , , .

55. Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisse. [2] et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius, quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. [3] inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere; [4] idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. [5] hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. [6] quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant.

augebatur ad inpensas regis animus. [7] itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. eo magis Fabio, [8] praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, [9] quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, quia summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullorum ne huius quidem magnificentiae operum fundamenta non exsuperaturam.


  • 155  , . . , , , . (.: . , II, 667684).
  • 156  .: I, 53, 3. ( 133 . . .).
  • 1344010004 1327009047 1327009060 1364000156 1364000157 1364000158

    , .