|  |



I, . 59

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

59. (1) , , , : , ,   , , ,  , , , , , . (2) , , , , . , , , , . (3) , , , , , . (4) , , . , , , , , . (5) , , , . , , , .

(6) , , , ; , , , : ,   . (7) , . . , , 165. (8) , , , . , , 166, . (9) , , . , , . , , ; . (10) , , , .63 , , , . (11)     , ; , 167. (12) , , , , -.

59. Brutus illis luctu occupatis cultrum ex vulnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, per hunc inquit castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro vosque, dii, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque dehinc vi possim, exacturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum. [2] cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. ut praeceptum erat, iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem. [3] elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines. [4] pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. [5] ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. inde parte praesidio relicta Collatiae custodibusque ad portas locatis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.

[6] ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit, haud temere esse rentur. [7] nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam Collatiae fecerat. ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique, [8] quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. [9] addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. indigna Servi Tulli regis memorata caedis et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum dii. [10] his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret exulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. [11] ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. [12] inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.


  • 165 , , . ( , II, 46), . , , . , , , , .
  • 166  .
  • 167 , (  ) (.: . , 6, 11).
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000160 1364000199 1364000200

    , .