|  |



III, . 2

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

2. (1) [466 .]     , - , . (2) , [465 .]. 4 , , , . (3) , , , , - , , .118 , , . (4) , , . , , , . (5) , - , ; , , . (6) , , 5 . (7) , , , . , , . (8) , , - : (9) , , , ! . , , !

(10) , , . - , , ; . (11) ,   , , , . (12) , , , , , , ; (13) , .

2. Q. Servilius insequenti anno is enim cum Sp. Postumio consul fuit in Aequos missus in Latino agro stativa habuit. Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. [2] extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data. [3] qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat. [4] quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores. se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle. [5] si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum. [6] haec dicta adeo nihil moverunt quemquam ut legati prope violati sint exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. [7] quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent. [8] sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. [9] in noctem imminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est. crastino die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete. [10] his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus quae moram certamini faceret. tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi processere. [11] proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. [12] non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; [13] Aequos populationibus incursionibusque meliores esse, et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius bella gerere.


  • 4 (extra ordine), . . , ( ).
  • 5  -   , .
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000303 1364000304 1364000305

    , .