|  |



III, . 4

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

4. (1) [464 .]. ; , - , , . (2) , . ;   ,  . (3) , . , ; . (4) , . (5) , , , , . (6) , , , , .

(7) , . , , , ; , , .120 , , . (8) , . , , . (9) , , , , , , , 8. (10) , , . (11) ,   .

4. consules inde A. Postumius Albus Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse quae nominum est putet. [2] haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide oblato adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere bellum summa vi parabatur. [3] sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit. [4] compulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. [5] necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset. [6] qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur.

[7] bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit. [8] primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. [9] Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet. [10] ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre possent optimum visum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; [11] ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites ita tum repentina auxilia appellabant iussi.


  • 8 senatusconsultum ultimum, . . (.: . , 4; , 70; , 20), . 121 . . . . (121, 100, 77, 63 49 . . .) .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000305 1364000306 1364000307

    , .