|  |



III, . 1

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

. I, . 117 1. (1) 1 [467 .]. . (2) , , , , , , , ; . (3) , , , - , . , , : (4) , (5) , , , 2. . (6) , . (7) , , . , , , 3; -, . (8) , , .

1. Antio capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; [2] itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua. [3] possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. [4] atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; [5] Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. haec sententia accepta est. [6] triumviros agro dando creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium. [7] iussi nomina dare qui agrum accipere vellent. fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere. [8] Aequi a Q. Fabio is eo cum exercitu venerat pacem petiere, inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.


  • 1 (. . 77 . II) 45  .
  • 2   (. . 82 . II) , . . (triumviri agris dandis coloniae deducendae), (   ) .
  • 3 , (. . 76 89 . II).
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000302 1364000303 1364000304

    , .