|  |



III, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

6. (1) ; [463 .]. , 12. (2) : , , 13; , . (3) - ,   - , , , . (4) , , , , , .122 . (5) , , , , , : - , , , , , . (6)   , , : , , . (7) , , , .   , ,  .

(8) , , . , , , , , . (9) , , 14: , .

6. comitia inde habita; creati consules L. Aebutius P. Servilius. kal. Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt. [2] grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque nec hominibus magis quam pecori; et auxere vim morbi terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. [3] ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos. [4] vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari. [5] praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur: urbem Romanam subita deum ira morbo populari; si qua eius mali quies veniat, ut anno ante, ut semper alias, sociis opem laturos. [6] discessere socii pro tristi nuntio tristiorem domum reportantes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent. [7] non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit inde infestus in agros Romanos etiam sine belli iniuria vastatos. ubi cum obvius nemo ne inermis quidem fieret perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam cultu agresti transirent, pervenere ad tertium lapidem Gabina via.

[8] mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam; adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere aetas omnis, ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent. [9] munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi erat; ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii venerat.


  • 12. . 1 . , ( ) , , 153 . . . 1 .
  • 13 (. : II, 34, 5; III, 32, 2; IV, 20, 9; IV, 21, 2; IV; 21, 6; IV, 25, 4; IV, 30, 8; IV, 52, 2; V, 13, 4; V, 31, 5; V, 48, 2). , , .
  • 14 . , II, 33, 2 . (, aedes  ) (. , . 95). , V . . . (. . ) .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000307 1364000308 1364000309

    , .