|  |



III, . 7

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

7. (1)   , , . (2) , , , , , (3) , - , , , ; , , , . . (4) , , , , , . (5) , , . , .

.123 (6) , . , , , 15 ; . (7) , : , , , . (8) , , , . , .

7. deserta omnia, sine capite, sine viribus, di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit; [2] adeo enim nullam spem non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum, [3] ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. eo vis omnis tempestasque belli conversa est. [4] interim Hernici Latinique, pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt. [5] ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit.

[6] haud minor Romae fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. consul qui unus supererat moritur; mortui et alii clari viri, M. Valerius, T. Verginius Rutulus augures, Ser. Sulpicius curio maximus; [7] et per ignota capita late vagata est vis morbi. inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit. iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum, [8] ad id quod sua quemque mala cogebant auctoritate publica evocati omnia delubra implent. stratae passim matres crinibus templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti exposcunt.


  • 15 30 (.: I, 13, 6 . 56 . I) -, . 50 . . 210 . . . .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000308 1364000309 1364000310

    , .