|  |



I, . 13

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8

13. (1) , - .22 , , , , , (2) , , :     , . (3) ́ , , :   , ; , , . (4) , ; . , , , . (5) , . , , 55. , , , , .

(6) , , , ,   , 56, . (7) , , , , , , , . (8) : , ,   , , , , 57. , .

13. Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, [2] dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. [3] si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras; nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus. [4] movet res cum multitudinem tum duces; [5] silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt; nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt. regnum consociant; imperium omne conferunt Romam. ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.

[6] ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. [7] itaque, cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis inposuit. id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. [8] eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt: Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati; Lucerum nominis et originis causa incerta est. inde non modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.


  • 55 ( ) curis  (.: . , II, 475; . , 29, 1).   co-viri-om  , .
  • 56 ( ), , (. . .) 30 , , , (, . .: . , 20). , , -. .
  • 57 ()   , , , . , . ( , V, 55).
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000114 1364000115 1364000116

    , .