|  |



III, . 20

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

20. (1) , , . , , , , . (2) , , , , . (3) ,  .  , , , , . (4) , , . , , , , . (5) , . (6) , , , , , , , , 42 , . (7) , , , , , 43, , , . (8) . , , : , , , ; , , , , .

20. moverat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam credebant rem publicam. consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graves facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat. [2] tum tribuni, eludentes velut vana dicta persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos dilectum habere nemo passurus sit. [3] nobis vero inquit Quinctius nihil dilectu opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit, omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec iniussu abituros. [4] edicimus itaque, omnes qui in verba iurastis crastina die armati ad lacum Regillum adsitis. cavillari tum tribuni et populum exsolvere religione velle: privatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint. [5] sed nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat. [6] igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur: omnes id iussuros quod consules velint; [7] neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio. [8] terrebant haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum; non ita civitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit; dictatore opus esse rei publicae, ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.


  • 42 , , ( ,  ).
  • 43 II . . . .   1478,8 .
  • 1327003024 1327003025 1327007045 1364000321 1364000322 1364000323

    , .