|  |



III, . 21

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

21. (1) , , , , , ; , . (2) , , , , . .135 .

(3) , , , . , , . . (4) , -,  ,  ? ! , , . (5) , -, , ? , , . (6) , , , , , , , , , . (7) , , , , , , , . (8) , , , .

21. senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe veniunt. multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum fidem implorant nec ante moverunt de sententia consulem quam tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. [2] tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem publicam esse. [3] consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla toto anno vehementior actio consulis fuit. [4] mirer inquit, si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? vos elevatis eam; quippe qui quia plebs senatus consultum continuandis magistratibus solvit, [5] ipsi quoque solutum voltis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam aliorum. [6] imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar. [7] te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae ex continuato eo impenderet levatam putem. [8] communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem faceret; si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000322 1364000323 1364000324

, .