|  |



III, . 32

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7

32. (1) , [453 .], , , , , , (2)   , , . , , . (3) , ( , ). (4) . , , , .

(5) . [452 .] , . (6) . . , . (7) , , , 64.

32. Ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus perpetuo silentio tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum exspectatio praebuit, [2] dein duo simul mala ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. vastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus. [3] flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pulvillus; in cuius locum C. Veturium eo cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere. [4] mortuus consul Quinctilius, quattuor tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; ab hoste otium fuit.

[5] inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus. neque eo anno quicquam belli externi fuit: domi motus orti. [6] iam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. [7] admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit; postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.


  • 64 .
  • 1344010030 1344010031 1327009026 1364000333 1364000334 1364000335

    , .