|  |



III, . 33

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

33. (1) [451 .] : , .144 . . (2) , , , .

(3) , , , , , , , , , . (4) , , , ,  , . (5)   , , , ,  , . . (6) , , . (7) , , , .

(8) , , , . , , . (9) . , , , , , , (10) , : , , 65.

33. anno trecentensimo altero quam condita Roma erat iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quem ad modum ab regibus ante ad consules venerat, translato imperio. minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. [2] laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque. [3] decemviri creati Ap. Claudius T. Genucius P. Sestius L. Veturius C. Iulius A. Manlius P. Sulpicius P. Curiatius T. Romilius Sp. Postumius. [4] Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat. [5] his proximi habiti legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant. [6] supplevere ceteri numerum. graves quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur. [7] regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis; adeoque novum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis. [8] decimo die ius populo singuli reddebant. eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant: collegis novem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat. [9] moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento prolatoque in contionem, [10] in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000334 1364000335 1364000336

, .