|  |



III, . 49

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

49. (1) , , , . (2) , , , , , . (3) , , , , , , , , , . - . (4) , . , , . , . (5) , ,   , , , .

.157 (6) . , . , , . (7) , , . (8) , .

49. concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis. [2] Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet. [3] iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant; si vim adferre conaretur, ibi quoque haud impares fore. [4] hinc atrox rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit: franguntur a multitudine fasces. in contionem Appius escendit: sequuntur Horatius Valeriusque. eos contio audit: decemviro obstrepitur. [5] iam pro imperio Valerius discedere a privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite obvoluto recipit. [6] Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte inrumpit. videt imperium vi victum. agitatus deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit. [7] ea res, quod magnae parti patrum displicere acta decemvirorum videbantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem sedavit. [8] senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum ne quid Verginii adventus in exercitu motus faceret.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000350 1364000351 1364000352

, .