|  |



III, . 51

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

51. (1) , , , , , , . (2) , , 87. (3) , , : ; (4) , , , , . (5) , . (6) , .

(7) , . , , . (8) , , , , , , , (9) , , .159 , . (10) , . . .

(11) , , , . (12) , , . . , , . (13) , , , .

51. dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse. [2] placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari. [3] cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, melioribus meis vestrisque rebus reservate inquit ista de me iudicia; [4] nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint. [5] si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur. [6] ita decem numero tribunos militares creant.

[7] neque in Sabinis quievit exercitus. ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est, non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat. [8] Icilius ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, [9] peritus rerum popularium imminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. [10] Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent. M. Oppium Sex. Manilium creant.

[11] patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. [12] Sicci caedes decemviris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent. [13] decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus quarum causa creati essent deposituros imperium se aiebant.


  • 87   ( ) . , , , , ( ) .
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000352 1364000353 1364000354

    , .