|  |



III, . 48

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

48. (1) , , , , , , . (2) , , , , , , , , , , . ,  . (3)  .156 , , , !

, , . (4) , , , : , , , , , , , , . (5) , , 83 84, , , : , , . , , : , !

(6) , , , . , , . (7) , , , , , . : (8) ? ? , , , . (9) , , .

48. decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem. [2] itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret. [3] proinde quiesse erit melius. I, inquit, lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium. cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat. [4] tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam. [5] data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico. pectus deinde puellae transfigit respectansque ad tribunal te inquit, Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro. [6] clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. [7] Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. [8] sequentes clamitant matronae: eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse? cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. [9] virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.


  • 83  . . , , , . (Venus Cloacina  cluere  , ) (. , 15, 119).
  • 84, , 210 . . . 192 . . . (, 258 L.) . , , ( ) (.: . , VI, 59).
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000349 1364000350 1364000351

    , .