|  |



III, . 53

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

53. (1) , , , ; . (2)   , . . (3) . , , , . (4) , -,   , , , -, , . (5) , , , . (6) ,  ,  , , , . (7) , , , , , , . (8) ,   ? (9) , . , . (10) - , , , ; , , .

53. tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam componendasque res, decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis praecavere iubentur. [2] profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. ob haec iis advenientibus gratiae actae; [3] Icilius pro multitudine verba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae postulata plebis essent, composito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei. [4] potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. [5] de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur. [6] legati ad ea: quae consilii fuerunt adeo aequa postulastis ut ultro vobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios. [7] irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in adversarios voltis. [8] numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres? [9] scuto vobis magis quam gladio opus est. satis superque humili est, qui iure aequo in civitate vivit nec inferendo iniuriam nec patiendo. [10] etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, tunc ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem repeti satis est.

1327002012 1327002013 1327002021 1364000354 1364000355 1364000356

, .