|  |



III, . 54

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

54. (1) , , . (2) , , , , . (3) .161 , , : , . (4) , , . . , , ! (5) , 89   .

(6) , .

(7) . .   . . (8) : , , , , , , . , ! (9) , , , . , . (10) . , , . .

(11) :   ,     , (12)   , , , , , , , , . (13) , , , , . (14) , , . (15) . 90 , 91.

54. facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant. [2] profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere: [3] Appius truci ingenio et invidia praecipua odium in se aliorum suo in eos metiens odio, haud ignaro inquit imminet fortuna. [4] video donec arma adversariis tradantur differri adversus nos certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem moror quo minus decemviratu abeam. [5] factum senatus consultum ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque.

[6] his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia. nuntiantur haec plebi. [7] legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam. [8] legati pro contione: quod bonum faustum felixque sit vobis reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros; sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem. in Aventinum ite, unde profecti estis. [9] ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex maximus qui comitia habeat. [10] ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt. [11] ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, [12] progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. [13] spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius M. Pomponius C. Apronius P. Villius C. Oppius. [14] tribunatu inito L. Icilius extemplo plebem rogavit et plebs scivit ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta. [15] confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.


  • 89 ( ) , (I . . ., ), , , - . , , . , , , -.
  • 90 (   plebiscita), (concilium plebis, comitia plebis tributa),  . . : . 92.
  • 91 . 220 . . . , 216 . . . . , , , .
  • 1260010109 1260010110 1260010111 1364000355 1364000356 1364000357

    , .