|  |



III, . 56

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

56. (1) , , ,   . (2) , , , . (3) : , , , , . (4) , , , ! , , , , , , 99, !

(5) , , - , , , 100 , : ! (6)     , , , , . (7) , , , , . (8) , ; ; , , , ,  , . (9) , , , , , , , , . (10) , , , , .164 ; , , , , . , . (11) , , , . (12) , , , , , . (13) , ? , , , ? ,     , 101.

56. fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt. [2] cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent. [3] tum Verginius oratio inquit, rebus dubiis inventa est; itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar. [4] omnium igitur tibi, Ap. Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio: unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo. [5] nec in tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem habebat; tamen et tribunos appellavit et, nullo morante arreptus a viatore, provoco inquit. [6] audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium fecit. [7] et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas [8] provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur. [9] maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur. [10] ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in praesentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. non ita se invidiam pertimuisse ut nihil in aequitate et misericordia civium suorum spei habeat. [11] quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur quos oderint. [12] quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas. [13] quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.


  • 99 (.: . 48).
  • 100.: viator (?)  .
  • 101 , ,  .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000357 1364000358 1364000359

    , .