|  |



III, . 55

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

.162 55. (1) , , . , , - , (2) , , . (3) , , , , , , 92. (4) , , , , (5) , : , , , . (6) , , , (7) , , , 93 94, , , 95. (8) , - , , - - , ; , , - , (9) , ; (10) , 96, . (11) , , , 97, ; (12) , , 98. , , , , . (13) .

, .163 . (14) , , , , , . (15) , , .

55. per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit; [2] quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant. [3] omnium primum, cum velut in controverso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. [4] aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, [5] ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur. [6] et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, [7] et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret. [8] hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit, Iovi sacrum sanciri; [9] itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat noceri enim ei cui hac lege non liceat tamen argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem; [10] tribunos vetere iure iurando plebis, cum primum eam potestatem creavit, sacrosanctos esse. [11] fuere qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem appellari. [12] quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem sed praetorem appellari mos fuerit. [13] hae consulares leges fuere. institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. [14] M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur. [15] haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum saeviebatur.


  • 92 , , , , . 449 . . . , . (339 287 . . .) . , ; , , , .
  • 93 (  ).
  • 94 (decemviri stlitibus indicandis) , , .
  • 95 , (.: . 93 . II), 493 . . . . . .
  • 96.: . 75 . II.
  • 97 .
  • 98, , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000356 1364000357 1364000358

    , .