|  |



III, . 58

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

58. (1) , , , , , , , . , , , , , , (2) , . , 104, , ! (3) , . (4) , , , , , . , .

(5) , , , , , , , , . . (6) , , .

(7) , , , . (8) , . , , , , , , .166 , , - . (9) , , , . . , . (10) , , 105, , , ,  , ,  , .

58. C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque [2] ne Claudiae genti eam inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni. virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones. [3] averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur. [4] se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse cuius adversae fortunae velit succursum. virtute libertatem reciperatam esse: dementia concordiam ordinum stabiliri posse. [5] erant quos moveret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. [6] iustiores hae lacrimae videbantur. itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.

[7] subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae vindiciae a collega dicerentur. [8] plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit. testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset, privatus iterum in se saeviret. [9] Oppius quoque ductus in vincula est, et ante iudicii diem finem ibi vitae fecit. bona Claudi Oppique tribuni publicavere. collegae eorum exsilii causa solum verterunt; bona publicata sunt. [10] et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, [11] manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.


  • 104 (   ) .
  • 105, , 27  - , . . . IV . . . .
  • 1344010030 1344010031 1327009026 1364000359 1364000360 1364000361

    , .