|  |



III, . 60

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

60. (1) , . , (2) , , , . (3) , . , . (4) , , , , , ,   ,   . , . (5) , , .167 . (6) , , , , . (7) , . , , . , , , , , .

(8) , , , , . , , . : , ! . (9) , , , , , , , (10) , , , , , . (11) , , , , , , .

60. consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere. Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum; [2] quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit. [3] castris mille passuum ab hoste positis copias continebat. hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat. [4] tandem fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi Volscique, postquam concessum propemodum de victoria credebant, pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt; relinquitur magis castris praesidium quam satis virium ad certamen. [5] quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem instructaque acie ultro hostem lacessit. [6] ubi illi conscientia quid abesset virium detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebant paventes intra vallum. [7] cum per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere. et Romani quidem pleni spei corpora curabant: haudquaquam pari hostes animo nuntios passim trepidi ad revocandos praedatores dimittunt. recurritur ex proximis locis: ulteriores non inventi. [8] ubi inluxit, egreditur castris Romanus vallum invasurus ni copia pugnae fieret. et postquam multa iam dies erat neque movebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul; motaque acie indignatio Aequos et Volscos incessit, si victores exercitus vallum potius quam virtus et arma tegerent. igitur et ipsi efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere. [9] iamque pars egressa portis erat, deincepsque alii servabant ordinem in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis viribus fulta constaret hostium acies, intulit signa; [10] adortusque nec omnes dum eductos, nec qui erant, satis explicatis ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu invadit. [11] rettulere primo pedem hostes; deinde, cum animos collegissent et undique duces victisne cessuri essent increparent, restituitur pugna.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000361 1364000362 1364000363

, .