|  |



III, . 61

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

61. (1) : , , , , . (2) , , 106. , , . (3) , , , , , . (4) , , . (5) , , , , . , , , (6)   , , . (7) , .

.168 (8) , ! , , ! , ́ ! , . (9) , , , , , , , . (10) .

(11) , , , , , . (12) ; . (13) , , , , , , , - , , . (14) ?

61. consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare: sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent. [2] non Appio duce rem geri, sed consule Valerio, ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso. ostenderent prioribus proeliis per duces, non per milites stetisse ne vincerent; [3] turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes, et domi quam foris servitutem magis timuisse. [4] unam Verginiam fuisse cuius pudicitiae in pace periculum esset, unum Appium civem periculosae libidinis; at si fortuna belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore; [5] nolle ominari quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis admonebat, [6] ut ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent, ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos decemviros esse quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus imminutam virtutem populi Romani esse. [7] haec ubi inter signa peditum dicta dedit, avolat deinde ad equites: agite, iuvenes inquit, praestate virtute peditem ut honore atque ordine praestatis. [8] primo concursu pedes movit hostem, pulsum vos immissis equis exigite e campo. non sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam resistunt. [9] concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent. [10] peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra, captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur.

[11] huius pugnae fama perlata non in urbem modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad aemulandum decus accendit. [12] iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei. [13] nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli? [14] quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem darent?

1327002012 1327002013 1327002021 1364000362 1364000363 1364000364

, .