|  |



III, . 62

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

62. (1) , , , - . (2) , , ? , . , , ,  ,  , . . . (3) , , , , . , , . (4) , , , , . , , ! (5) , . .

(6) , , , . , , , . (7) .169 : , , . (8) , , , , , , . (9) , , , .

62. ad id quod sua sponte satis conlectum animorum erat indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore? [2] ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione advocata Quem ad modum inquit, in Algido res gesta sit, arbitror vos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit. consilio collegae, virtute militum victoria parta est. [3] quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum quod vos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. [4] si trahendum est, ego ut in dies spes virtusque vestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam: si iam satis animi est decernique placet, agitedum clamorem qualem in acie sublaturi estis tollite hic indicem voluntatis virtutisque vestrae. [5] postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum est.

[6] postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi, iam pridem avidi certaminis, procedunt. proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper nova victoria elatum. [7] consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere. [8] quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt; [9] verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

1327002021 1327002022 1327002023 1364000363 1364000364 1364000365

, .