|  |



III, . 65

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

65. (1) , ,   108. (2) [448 .], , , . (3) , , , , , (4) , , , . , .

(5) [447 .] , . (6) , , , . (7) . , . (8) , , , , , . (9) , ; , , , . (10) , , , -, , , , .

(11) , , , - , , , , , , , .

65. novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum voluntatem foverunt; duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptavere. [2] consules creati Sp. Herminius T. Verginius Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere. [3] L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat, rogationem tulit ut qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, [4] is usque eo rogaret dum decem tribunos plebi faceret; insectandisque patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.

[5] inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere. [6] plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos. [7] cura pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter semper ordo gravis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae. [8] ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat; deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset. [9] iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse. [10] seniores contra patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes esse, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam adversariis superesse animos. [11] adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.


  • 108 454 . , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000366 1364000367 1364000368

    , .