|  |



III, . 66

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6

66. (1) [446 .] , , .172 . (2) , , , , - . (3) , , - , , , , . (4) , . . . (5) , , , , , , , . (6) , , , .

66. T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt; sed imminebat utrumque. [2] iam non ultra discordia civium reprimi poterat et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta novis semper certaminibus contiones turbaret. [3] ad quarum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium; eo adversus se non esse missos exercitus. [4] dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quidquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos verti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse. [5] coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes. [6] unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000367 1364000368 1364000369

, .