|  |



IV, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

6. (1) , , , , (2) , , . , 16, - , .183 . (3) , , .   ,   , , (4) , , , , , .

(5) , , , , . (6)   - 17. , , . (7) . , .     , . (8) ,   , . , . (9) 18. , , , - , . (10) , , , . , - , , , . (11) ,   , . , , . , , ?

6. cum in contionem consumes processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno cur plebeium consulem fieri non oporteret, [2] ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens Curtius respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur. [3] plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio ferretur concessere, [4] ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore.

[5] cum Canuleius victoria de patribus et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies fama belli dilectum impediunt. [6] consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, concilia principum domi habebant. apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. [7] soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in tribunos; Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiae abhorrebant a caede violandisque quos foedere icto cum plebe sacrosanctos accepissent. [8] per haec consilia eo deducta est res ut tribunos militum consulari potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. [9] comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. quibus indictis extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, [10] ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae viderentur. [11] eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo quod ratio habita plebeiorum esset. [12] hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inveneris, quae tum populi universi fuit?


  • 16 300 ., , , .
  • 17 , . . , . . , , , . . , (.: . 75 . II), 449 . . .
  • 18 ( ) . 445 367 . . . ( ) 51 ,   22 . .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000407 1364000408 1364000409

    , .