|  |



IV, . 7

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

7. (1) [444 .] , .184 : , , . (2) , , , , ; 19. (3) , , , , 20.

(4) , , :   , . (5) , , , , , , . (6) ,   , , , , , , . (7) , , , .

, . ,   , . (8) ,   , . , , , , , (9) , , , . . (10) . 21; , [444 .], , 22 . (11) , , - , . (12) 23 , 24 25.

.185     .

7. anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus L. Atilius T. Cloelius, quorum in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit. [2] sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. [3] non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.

[4] legati ab Ardea Romam venerunt, ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret. [5] Ab senatu responsum est iudicium populi rescindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum causa: [6] si Ardeates sua tempora exspectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae moderatos, sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diuturna esset. [7] ita legati cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.

patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem creavere. contentio consulesne an tribuni militum crearentur in interregno rem dies complures tenuit. [8] interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, [9] frustra certare supersedit, et principes plebis ea comitia malebant quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni praeterirentur. tribuni quoque plebi certamen sine effectu in beneficio apud primores patrum reliquere. [10] T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. his consulibus cum Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur. [11] credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde ac si totum annum in imperio fuerint, suffectos iis consules praetermissos. [12] nomina consulum horum Licinius Macer auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae inventa. et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.


  • 19.: . 3 . II.
  • 20 . . , .
  • 21 (.: . 163 . I) (  .: III, 71, 12;  .: IV, 1, 4; III, 72, 7).
  • 22 , , ( ), -   80 ( ).
  • 23   I . . .  . .
  • 24   , 390 . . . ( ).
  • 25 ( ) 344 . . . (.: VII, 28, 6). 269 . . . ( , ). , , .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000408 1364000409 1364000410

    , .