|  |



IV, . 14

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7

14. (1) , , , , . (2) , , , , , , - , - , , (3) , , , : . , , , , , , , , , . (4) , , , , ; (5) , , . (6) , , , , , , .

(7) , , !  .

14. postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, [2] expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset rogitarent, [3] missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium vocat te inquit, dictator. cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, [4] tunc Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere, [5] quod plebi benigne fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari sinerent. [6] haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere. [7] tum dictator macte virtute inquit, C. Servili, esto liberata re publica.

1327002012 1327002013 1327002021 1364000415 1364000416 1364000417

, .