|  |



IV, . 15

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

15. (1) , , , , , , . (2) , , : , . (3) .191 , , , , ,     40 , , ; (4) , - ; , 41, ; - , ,   ? (5) , ?

, , , - 42 , , , . (6) ,     , , , , , , , , , , , (7) , , . (8) , 43, , , , , , . , 44.

15. tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset. [2] se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; vim parantem ne iudicio se committeret, vi coercitum esse. [3] nec cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, [4] ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. [5] et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit: [6] Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, [7] ut quem senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, [8] nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. iubere itaque quaestores vendere ea bona atque in publicum redigere.


  • 40 : , (.: II, 5, 8) , , (.: I, 56, 7).
  • 41.: II, 41.
  • 42 () ().
  • 43. . , .
  • 44.: II, 41, 10 . 93 . II.
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000416 1364000417 1364000418

    , .