|  |



IV, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

17. (1) 51 . (2) ́ : , , , , . (3) , , , - . (4) , , , , , , . (5) , , . (6) 52.   , .

(7) , , [437 .], , , , . (8) , . ,   ,     , . (9) , .193 , , , . (10) , , . . (11) , ; , , , 53. (12) . , , , , , . .

17. in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes defecere. [2] maius additum defectioni scelus: C. Fulcinium Cloelium Tullum Sp. Antium L. Roscium, legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. [3] levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse, rem incredibilem, [4] interventu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus. [5] propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse. [6] legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat.

[7] itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius nihil controversiae fuit quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas. [8] a bello credo quod deinde gessit appellatum; hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, nec incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mamercum Aemilium iussit. [9] is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. [10] ad dilectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se dictator iussit. [11] cum potestas maior tum vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio venerunt. [12] tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito. postero die in aciem eduxit.


  • 51 .
  • 52 ( ), , , , V . . ., 438 .  . (.: . IX , 45; . : . , 34, 23).
  • 53  , , ( , , ). , - (   ) .
  • 1344010004 1364000321 1327009047 1364000418 1364000419 1364000420

    , .