|  |



IV, . 18

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

18. (1) . , , ; . (2) , , , , , . (3) , , , , , , , . (4) , , .

, ,   ,   . (5) ,   , . (6) , , , , , , , . (7) , , ; . (8) .   , , , , , .

18. inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. [2] Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. [3] dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt. [4] Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit. trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. [5] Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. [6] parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum. [7] quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti vi conflixit. [8] nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat; equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000419 1364000420 1364000421

, .