|  |



IV, . 19

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

19. (1) , , , . (2) , .194 , , , , , , : (3) , , ? , , - , , 54 . (4) , , , , . (5) , , . .   - . (6) , . , , . , , .

(7) , , , . (8) , , , 55 56. , , , , , .

19. erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. [2] is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, [3] hicine est inquit, ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse di volunt, legatorum manibus dabo. [4] calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit. [5] adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. tum exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit. ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. [6] Dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem. [7] inter proelium et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. [8] Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit. quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.


  • 54.: . 41 . III.
  • 55 . ( ) () . , ,  .
  • 56 . .: . 102 . II; . : VIII, 8, 310.
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000420 1364000421 1364000422

    , .