|  |



IV, . 42

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

.212 42. (1) , , , 95. (2) , - , . , [422 .]. (3) . , , , (4) , , , . (5) , , , , , . (6) , , : , ? ? (7) , , , , , , , , , 96, : (8) . , . (9) , .

, .

42. Plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium M. Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. [2] senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius Mugillanus. [3] principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, [4] vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum. [5] itaque modo ad eum conversus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae animus esset quaerebat; sub tribunicia umbra consularem virum delituisse? [6] modo ad collegas: vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem? [7] cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, [8] tum Hortensius Non videbit inquit, plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus, ut tam carus esset militibus. [9] nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit.

[10] non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.


  • 95 , ( ).
  • 96 , . . .
  • 1344010030 1344010031 1327009026 1364000443 1364000444 1364000445

    , .