|  |



IV, . 60

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

60. (1) , , . , , , , , , . (2) , , , , , , . (3) , , , . , , , . (4) , ? ,   . , , , , .228 , - , , . . (5) , , , . (6) ,   132  ; . (7) , , , , , . (8) , , , , , . (9) , , .

60. nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. [2] cum commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. [3] tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare tam id laetum patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent. consilium specie prima melius fuisse quam usu appariturum. [4] unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere. [5] his vocibus moverunt partem plebis. postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset. [6] patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi, et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant. [7] cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. [8] quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici volgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum. [9] et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.


  • 132 269 . . .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000461 1364000500 1364000501

    , .