|  |



IV, . 61

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

61. (1) , , , , [405 .]. . (2) , , , , , . (3) , .

(4) , , , , [404 .]. (5) , . (6) 133. , , , . (7) , : , , , , (8) , . , : , , . (9) .229 , , , . (10) , , 134. , , . (11) , , , , .   .

61. fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. Furius Medullinus tertium M. Aemilius Mamercus. [2] ab iis primum circumsessi Veii sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent. [3] ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.

[4] tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutulum iterum. [5] cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum; [6] Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales. [7] arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto; [8] taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. Ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit. [9] diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est. [10] proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. [11] praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed eam reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.


  • 133 . , (. : 61, 11).
  • 134 , , (servus), , .
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000500 1364000501 1364000502

    , .