|  |



V, . 3

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

3. (1) , , ; : (2) ! - , , , , , . (3) , , , .232 , , .   (4) -, , , , , ? (5) , -, , ́ , , , , ? (6) , , : , - , . (7) ? , , ?

, , ; (8) , , , 9. , . (9) -, , , , ,   . (10) , , !

3. is tum iam non promptus ingenio tantum sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: [2] si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; [3] et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor. [4] An est quisquam qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae forte aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? [5] quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse? [6] sic hercule tamquam artifices improbi opus quaerunt; quippe semper aegri aliquid esse in re publica volunt, ut sit ad cuius curationem a vobis adhibeantur. [7] utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum militantium adversarii estis an causam agitis? nisi forte hoc dicitis: Quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est, [8] et quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. [9] quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? [10] quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?


  • 9., : . , 777.
  • 1327002013 1327002021 1327002022 1364000504 1364000505 1364000506

    , .