|  |



V, . 5

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

5. (1) ? , , , ? (2) , . , . (3) , , , , , , . , . (4)   , .234 , ? (5) , ; , , , , ; , , , , . (6) , , ?11 , ,  , -, , ? ? (7) , ,  . , , . (8) . , , , , , ? (9) , , , , ; , , . (10) , , , .   ,   , , , , . (11) , : , ; ; . (12) , ,  , , - , , - , , , .

5. cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent? [2] operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello; [3] si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. quid? [4] illud quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est? [5] vallum fossamque, ingentis utrumque operis, per tantum spatii duxerunt: castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere; [6] quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor? [7] quanto est minus operae tueri facta et instare ac perseverare defungique cura? brevis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque lentiorem spem nostram facimus. [8] loquor de operae et de temporis iactura. quid? Periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? [9] ut nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Veios licet. quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, [10] cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo reconcilient Etruriae animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum suum saluti civium nolit? [11] videte quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii, iactura operum tanto labore factorum, vastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum. [12] haec sunt, tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo convalescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000506 1364000507 1364000508

, .