|  |



V, . 2

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

2. (1) , , , ; , 5. (2) , , . , (3) , .231 ; , , , ! (4) ! , , , , . (5) , -, , ? , , , , , . (6) , , : , , (7) , , , ; , , 6. (8) , , , , , , . (9) , 7 ! . . (10) , , , , (11) , , , (12) , , - , , .

(13) , , . , (14) 8, , .

2. cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum. [2] quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes [3] quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. [4] venisse libertatem plebis; remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas. [5] quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inventuros quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum in quibus vires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset. [6] vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali urbem tutantes, [7] militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem. [8] hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque importunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent. [9] quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui consularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint? sed id accidere haud immerito. non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. [10] antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, [11] si nihil aliud, admoneat collegas liberos et cives eorum, non servos, militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat [12] et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.

[13] haec taliaque vociferantes adversarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum imbutum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, [14] quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.


  • 5 (hibernacula) ,   , . ( ), (.: XXIII, 46, 9; XXXVII, 39, 2); , , .
  • 6 ( ) . . ( ),   - , (.: . 7374 . I). 923 . (19 ) , . - - , . . , ( I !) , , (.: , IV, 4, 6).
  • 7 , , , , (pro consulibus  .: IV, 7, 1; 41, 10).
  • 8 416 . . . (.: IV, 48, 6).
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000503 1364000504 1364000505

    , .