|  |



V, . 7

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

7. (1) , , , , . . (2) - , ( , ), , , 15, (3) , , . , . (4) , , . , , , , . (5) , , , , . , , 16. (6) , . , . (7) , , , , . . , - , . (8) . (9) , , , , . (10) , .237 , , , , , , , , , . (11) , . , (12) , , , , , . 17, (13) . , , , . , , .

7. par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit. [2] nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo facibus maxime armata ignes coniecit, [3] horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt. [4] quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent, [5] cum repente quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt. [6] quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis; [7] pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint; si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. [8] tum vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, [9] neque aut in curiam vocati quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam, [10] beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. [11] certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, [12] memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus. [13] tum primum equis suis merere equites coeperunt. voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.


  • 15.: IV, 32, 2.
  • 16, 18 , , .
  • 17 , (.: V, 12, 12 . 26).
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000508 1364000509 1364000510

    , .